Evangelium Secundum Lucam*

Caput 12: Versus 29

Nolite quaerere quid manducetis, aut quid bibatis.Non ait: Nolite quaerere vel solliciti esse de cibo vel vestimento, sed expressiusquid manducetis aut quid bibatis.In quo videntur argui hi qui, spreto victu vel vestitu communi, lautiora vel austeriora prae his cum quibus vivunt, alimenta vel indumenta requirunt.Nolite in sublime.Prohibita sollicitudine victus vel vestitus, quae sunt ad necessitatem, prohibet etiam superbiam quae solet de istis superabundantibus consequi: ideo haec ne requiratis, quia talis sollicitudo facit infidelibus similes.
(* Traductions européennes)